VENTUS

VENTUS
VENTUS
a veniendo; insigne Meteorum est, e quo Auguria quoque Veteribus captari consuevisle, testatur Luctatius Grammaticus ad l. 3. Thebaid. v. 665. ubi Statius,
—— Ventisque aut alite visâ
Bellorum proferre diem.
Solent enim, inquit, Augures Ventorum flatibus futura praedicere. Deorum nempe hos esle nuntios, et hominum vota precesque ad Deos referre, creditum olim. Ovid. l. 10. Metam. Fab. 11. v. 642. de Venere,
Detulit aura preces ad me non invida blandas.
Virg. Eclogâ 3. v. 73.
Partem aliquam Venti Divûm referatis ad aures.
Quae autem vota irrita cadebant, ea a Ventis ad Deos non perlata, sed vel dissipata, vel in longinquam regionem avecta et procul exportata fuisle, fabulabantur: Imo, si quid evenire nolebant, Ventis differti dissiparique exorabant, Alb. Tibullus, l. 1. El. 5. v. 35. et l. 3. El. 4. extr. apud Hadr. Turnebum, Adversar. l. 1. c. 23. Virg. l. 9. Aen. v. 312.
Multa Patri portanda dabat mandata sed Euri
Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant,
Q. Catullus, l. 10. Aeneid.
In Vento et rapida scribere oportet aqua.
Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 3. c. 8. Iisdem Gentilibus, cum in sacrificiis flamma Ventis dispoderetur, mali ominis locô fuit. Idem, c. 11. seq. Contra, cum rogi, in quo mortuus cremaretur, flammam vehementior Ventus animaret, faustum habitum est: unde proximos rogum circumstantes, Ventos invocare, ut exsequiali igne ardens cadaver flatu suô iuvarent, fuisle solitos, legimus. Vide quae de Achille Patrocl exsequias celebrante, Homerus habet. Imo et pro Diis habitos, certum. Ita enum de Persis Herodotus, l. 1. Θύουσι δὲ ἡλίῳ τε, καὶ σελην´ῃ καὶ γῆ καὶ πυρὶ καὶ ὕδατι καὶ ανεμοισι τούτοισι μὲν δὴ μούνοισι θύουσιν ἀρχῆθεν. Sacrificant vero Soli et Lunae et Telluri, et Igni et Aquae et Ventis. His enim solis sacrisicant iam ab initio. Vide quoque Strabonem, l. 15. De Phoenicibus similia habet Eusebius, Praepar. Euangel. l. 1. ubi ex sanchuniathone, Usonem phoenicem templum iis posuisse, refert. Imo et Graecis in Diis erant. Cum
enim maximus iis metus esset incuslus, ob adventantem Xerxis exercitum: oraculum Delphicum iussit eos ἀνέμοισι εὔχεςθαι, ventis supplicare. At ratio addita, quia ab his maxime auxilium maneret Graeciam. Itaque tum in delubro Thuiae, Cephisi filiae, ara Ventis constituta est, iisdemque sacrificatum, uti discimus ex eodem Herodoto, l. 7. Etiam apud Platonem in Phaedro legas, de ara ab Atheniensibus Boreae constitutâ, vide in hac voce, ut et ubi de Calao et Zetho. Sed et in Sicyoniae urbe Titane, descendenti a vertice, ubi templum Minervae, aram Ventorum fuisle, ad quam Sacerdos quotannis nocte unâ sacrificaverit, refert Pausan. l. 2. addens ibidem, ut ad quatuor foveas quaedam concinat, ἡμερούμενος τῶ πνευμάτων τὸ ἄγριον, ad placandam ventorum saevitiam. Ipse Augustus Circio, vento Galliae, praecipue Narbonensi, peculiari, templum, cum in Gallia moraretur, et vovit et fecit, Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. 1. 3. c. 1. ex L. Seneca, Nat. Qu. l. 5. c. 17. Quamobrem, quod apud Maronem, l. 3. Aen. v. 120. Aeneas,
—— pecudem Zephyris felicibus albam
mactat; id non ex Fabulari solum, sed et ex Civili Theologia prolatum est. Eo autem albam pecudem dixit Poeta, quia ventus is albus et serenus est. Unde etiam in Circo Rom. albus aurigarum color Zuphyris sacer erat, teste Tertullianô, de Spectac. c. 10. Facit huc, quod per Ventos Scythae iurare soliti, uti apud Herodotum legere est, etc. Vide quoque ubi de Titanibus et plura hanc in rem, inprimis de argumentis divini cultus Ventis tributi, apud Vossium, d. l. c. 2. 3. et 4. Quod vero Poetae Ventis praefecerunt Aeolum, id potius ab veteri historia tractum videtur. Vixisle enim is dicitur Iliacis temporibus, ac post socerum suum Liparum in Insulis regnâsse Vulcaniis, quae ab eo posteâ Aeoliae dictae sunt. Addunt fuisle Regem, ut pium iustumque, ita sideralis et nauticae rei peritissimum, hominesque ab eo edoctos vela facere, et ex nebulis surgentibus praedicere tempestates: item de ventis futuris multo ante statuere, ex anni tempore: atque ob ista, post mortem, habitum esse Deum Ventorum. Notissimi de eo vensus, l. 1. Aen. v. 56.
—— Hîc vastô Rex Aeolus antrô
Luctantes ventos, tempestatesque sonoras
Imperio premit ——
Primum certe eorum rationem deprehendisse, Plinius tradit, l. 7. c. 56. Nec defuêre sua Ventis idola, magnô ore hiantia plerumque, cuiusmodi picturas apud Pighium habes, pone elegantem tract. de Themide Dea et Iac. Sponium, Itinerar. Graec. ubi de Turre Octogona Andronici Cyrrhesti hodieque Athenis superstite. Quo Papinianum illud spectat, l. 7. Theb. v. 37.
primique Aquilonis hiatus
In diversa ferunt ——
Fuêre autem primitus duo soli Venti recepti, Auster et Aquilo, utpote ab utraque mundi meta originem ducentes, reliquis acessionum locô habitis, qui, prout inclinatione ac recessione ab hoc et ab illo axe deflecterent, Septentrionales aut Meridionales appellabantur. Unde in antiquis Philosophorum et Medicorum scriptis, ad designandas tem pestatum et aeris constitutiones, quas venti faciunt, τὰ Βόρεια solum et τὰ Νότια, nominari legimus. Dein quatuor agniti, pro ratione 4. Mundi partium, e quibus spirarent: videl. Eurus, Auster, Aquilo, et Favonius, quorum apud Homerum iam mentio. Primos eos vocat apud A. Gellium, l. 2. c. 22. A' quatuor caeli partibus, quos quasi primos nominabimus. Acceslêre his processu temporis secundi quatuor, sicque octo facti sunt, quorum nomina: Auster, Eurus, Solanus, Aquilo, Septentrio, Chorus, Favonius et Asricus. Fuitque com muni consensu tam Graecis, quam Latinis, recepta haec partitio, et magis probatus iste numerus, quam alius quilibet. Postea tamen tertii quatuor adiecti, quô pactô ad δυοδεκάδα numerus crevit, videl. Auster, Euronotus, Vulturnus, seu Eurus, Subsolanus, Caecias, Aquilo, Septentrio, Thrascias, Chaurus, Favonius, Africus et Libonotus, ut videre est ex dodecagono Salmasii ad Solin. p. 1252. et supra in hac voce. Quam ventorum rationem posteriorem plerique am plexi sunt, primorum nempe quatuor singulis duobus ab utroque latere ventis adiunctis: sicuti octonariam triplicans Vittuvius, adiectis pariter ad latera singulorum duobus aliis ventis, 24. fecit. Neoterici tandem duodenariam hôd modô triplam ediderunt, commentique sunt collateros cuique duos alios ventos et numerum usque ad 36. provexerunt. Nempe a vento uno profectas omnes mutationes et flexus fluxusque pro totidem ventis numerant, quibus et sua nomina indidêre etc. Qua de re vide Salmas. pluribus agentem, ubi supra, p. 1247. et seqq. Hodie triginta duos faciunt plerumque Geographi, pro usu Europaeorum, Exterum Mare sive Oceanum navigantium, qui omnes Germanicis utuntur vocabulis, varie tamen ad suam cuiusque linguam detortis, ut videre est apud Phil. Cluverium, Introduct. Geogr. l. 1. c. 8. Internum vero sulcantes Itali in XVI. Partes ventos distribuunt, uti docer idem ibid. Coeterum Ventus, vel Generalis est, Nautis vocatus de Passatwind, vel Specialis. Ille multis simul locis per totum annum spirat in Mari, estque perperuo Orientalis, i. e. Eurus, vel Euro collateralis et cum primis observatur in Mari Zonae Torridae. In Mari Pacifico idem constantissimum se exhibet, ut proin eô naves, a Nov. Hispaniae portu Aquapulco ver sus Philippinas tendentes, sine ulla velorum vel collectione vel mutatione tutissime utantur, Kircherius, de A. M. l. 3. part. 4. c. 2. p. 269. ex ore Didaci Bobadillae: neque ab initio susceptarum inde navigationum in hanc usque diem ulla navis, in vastissimo illo 1650. milliar. itinere periisle deprehensa sit. Vide praeter alios Georg. Spilbergium, Navig. p. 56. et Iac. Heremitae, Itiner arium. Contra,
qui, ex Insulis Philippinis, Americae regiones, quippe Occidentales, petunt, iis semitam Solis sub Zona Torrida servare aut repetere, ob perpetuam Venti reluctationem, im possibile est: sed, ut in portum, e quo solverant, Aquapulco restituantur, Zonam eos Temperatam ingredi et ad Americae Septentrional. litora navim dirigere oporter, ut hinc Borealibus flatibus adiuti desideratô terminô tandem potiantur, vide
Thom. Candischii Ephemerides cum Itiner. p. 84. Et quia Ventus hic ab Africae littoribus perpetuo Brasiliam et Paraguaviam versus spirat, hinc fit, ut, qui Indiam Orientalem ex Europa petunt, plus temporis insumant, quam qui inde Europam repetunt. Proin Belgae, Indiam Orientalem petituri, quando Insulas Promontorii Vir. praetervehuntur, non amplius iuxta Aricam navigant, sed rectô itinere Americam petunt, et in littoribus eius haerent, donec Tropicum Capricorni emensi sint, postea vero demum ad Caput Bonae Sper tendunt et sic deinceps iter suum longius persequuntur, Alias enim, si prope Africam manerent, cum perpetuo contrario Vento ipsis esset luctandum, ut Vascus di Gama, cum Promontorio hoc Europam versus tendant, longe breviori utuntur itinere, Insulam S. Helenae, quae 350. milliar. a Promontorio Bonae Spei abest, pergentes, quod iter plerumque 17. vel 18. diebus absolvunt, quippe Generali istô Ventô adiuti. Vide Catalogum eius in Mandelslovii Itinerar. p. 181. Id solum cavere debent, ne Insulam, quae admodum parva, praetervehantur: Inde enim si vel oct avâ milliaris parte deslectant, illam repetere non possunt, Ventô Orientali Occidentem versus eos impellente. Ideo tum aquationis causâ, vel Insulam Ascensionis vel ipsam Brasiliam, cum maximo itineris dispendio, adire coguntur. Eôdem Vento tertia Maris, sub Zona Torrida exsistentis, pars non quidem penitus destituitur, sed nec ab ipso semper afflatur, tot Insulis, quae in eo sitae sunt, interpellantibus, quo minus spirare possit crebrius: Interea satis est frequens quinque primis Anni mensibus. Hinc Belgae, ex India Orientali solventes, plerumque circa Anni finem id faciunt, utpote tum temporis usque ad Caput Bonae Spei Ventô illô adiuti: eôdemque tempore Goâ proficisci solent, Mandelslov. Quô fit, ut Belgae plerumque circa Iulium mensem in Patriam appellant. Contra circa idem tempus e Patria solvunt, trimestri vel quadtimestri spariô iter inter Belgium et Caput praefatum emensuri: quod dum faciunt, certi sunt Generali se Ventô in Mari Indico haud im peditum iri: Plura hac de re vide apud Varenium, Geogr. c. 21. et Athanas. Kircherium, qui Venti huius causam accurate et prolixe persequitur, Mundi subterr. l. 4. S. 2. c. 2. p. 193. et seqq. Speciales vero Venti dicuntur, qui certô locô ac tempore spirant; Quales Veter. decantatissimi, Etesiae, quibus annumerari possunt Venti Boreales, in litore Indico Guzaratae, a Martio usque ad Septembrem continuo spirantes: Chelidonii, quibus Ornithiae accensentur et Venti Australes: et qui nostrô tempore nomine Moussonum innotuêre, quos prosequitur Varenius, locô eit. p. 389. et Kircherius, ubi supra, p. 196. et seqq. Certô locoô, sed perpetuo spiranres Ventos observare est, 1. in littoribus Peruviae et Chiles atque adiacenti Mari, ubi ventus perpetuo fere est Australis vel Collateralis eius Austro-Zephyrus. Incipit ad 46. grad. Lat. atque perflat ultra Panamam Isthmi Americani, quô fit, ut naves Hispanorum, aurô et argentô onustae, Limâ Panamam tendentes, paucis diebus iter suum expediant; contra vero Panamâ Limam repetentibus multorum dierum navigatione sit opus. II. in Freto le Maire, ad littora Terrae Magellanicae seu del Fuego, contrarit fere spirant
Venti Occidentales, tanto cum impetu, ut arbores quoque a perpendiculari rectitudine versus Ortum inclinent: sed ab altera parte eiusdem Freti, ad litrora Terrae Australis spirat Auster. III. Mediô itinere, inter Iaponiam et Liampo, urbem maritimam Chinae, semper spirant Venti Occidui. Quo referri etiam posunt Venti, qui in maritimis quibusdam Regionibus, non certô tantum anni tempore, sed certis etiam singulorum dierum horis spirant, ac duûm generum esse deprehenduntur; ut ii, qui Portugallis Terreinhos et Viracons dicuntur, de quibus hîc paulo infra. Sunt tandem et Venti quidam subitanei, qui, summo cum impetu e nube prorumpentes, sursum deorsum omnia vertunt, Lain. Eonephiae, Portugallis Travados dicti, de quibus vide suô locô, uti et supra voce Orkanes, et plura de hoc argumento apud Auctorem Anonymum, Historiae Orbis Terr. Geogr. et Civ. Part. 1. c. 2. nec non hîc passim, ubi de Ventorum speciebus. Ut de usu aliquid addam, praeter multiplicem illum neminique non notum, de quo Vossium insuper videre est ubi supra, Ventis Deos vehi creditum, apud Gentiles. Hinc Statius, l. 1. Theb. v. 293. de Mercurio,
Portantes praecede Notos ——
Vide quoque eundem, l. 7. insuper Virgilium, Ovidium, Apuleium, alios, innumeris in locis: quae oriunda dicas ex divinarum Literarum de vero Numine sermone. Sic enim Historiae Prophetarum, et non unô locô Psaltes Rex, inter alia Psalmô 18. v. 9. 10. Καὶ ἔκλινεν οὐρανοὺς καὶ κατέβη, καὶ γνόφος ὑπὸ τοὺς πόδας αὐτῷ καὶ ἑπέβζ ἐπὶ κερουβὶμ καὶ ἐπετάςθη, ἐπετάςθη ἐπὶ πτερύγων ἀνέμων. Eorundem indiciô novum Orbem detectum, Christoph. Columbi seu Coloni docet historia. Quô pactô non solum inter omnes gentes commercia inita, sed, quod longe maximum est, Euangelium sic omni creaturae annuntiari coeptum est, iuxta mandatum Domini nostri, Matth. c. 28. v. 19. et Marci c. 16. v. 15. optatô successu, ut ex Hispanorum, Anglorum, Belgarum, Navigationibus liquet. Sed et Venti exemplô invisibilitatem Dei asseruit, inter Gentiles Xenophon, Memorabil. l. 4. inter Christianos Minutius Felix, in Octavio etc. Vide quoque supra, voce Chifung, et plura de hoc Divinitatisargumento, apud Tob. Pfannerum, Systemate Theol. Gentilis purioris, c. 2. quod est de Deo §. 19. uti de Ventorum symbolo, apud Aegyptios, voce Accipiter: de pilae anemodictico, supra itidem voce Physa: de ritu Campionum medii aevi, parte adversâ non comparente, Verberandi contra Ventum, infra.
Venti quidam speciales, in Geographia observati.
α. Australes Venti, a Septembri ad Martium, in Regno Guzaratae spirantes Chelidoniis annumerati possunt; qui Australes sunt valde debiles, inconstantes et minus continui, e montibus Monomotapae, quos Lunae vocant, oriundi. β. Boreales, qui in litore Indico Guzaratae, a Martio usque ad Septembrem, continuo spirant, non male Etesiis accensentur. γ. Chelidonii, e Monomotanae montibus orti, Australem zodiaci partem permeant sicque Europaeis hiemem: in Regno Monomorapae vero, aestatem faciunt. δ. Etesiae, Venti sunt Boreales, a medio Iulio usque in finem Augusti, eoque totô dierum Canicularium tempore, in iis Regiombus, quibus Carparhii montes versus Boream obtenduntur, i. e. in Graecia, Macedonia, Servia, Bosnia; Thracia, Asia Minore, Aegypto, flantes. Quô eôdem tempore, in Regionibus cis Carpathum, h. e. Poloniae parte et Russia, etiam statos Ventos, sed Australes, spirare annotavit Mart. Cromerus, Rebus Pol. et Sigismundus Herberstenius, Rebus Moscovit. ε. Malacia contra perpetua est prope Guineam et sub Aequatore, in Mari Atlantico, nisi eam Ecnephiae subinde cieant. Unde ex EurOpa in Indiam vel ex India domum tendentes, quantô poslunt opere, Guineae littora fugiunt, ne ibi haerere cogantur. ζ. Moussones, de quibus diximus suô locô. η. Orcanes, Latine Typhones diceret, Venti sunt impetuosi magna cum celeritate per omnes Mundi plagas, circa locum aliquem, vagantes: Interque Malaccam et Iaponiam frequentissimi. Talem, inter Navazam et Iamaicam Americae Insul. expertus, prolixe et accurate describit Vincentius le Blanc, ltiner. Part. 2. c. 22. ςθ. Ormthiae, Venti post Aequinoctium Vernum spiranutes, Chelidoniis adnumerari possunt. ι. Terreinhos Lusitanis, Belgis de Landwind, dicti: Venti sunt a Terra ad littora, certis singulorum dierum horis, spirantes. Sic in littore Malabarico, a Mense Aprili usque ad Septembr. eiusmodi Terreinhos seu Terrestres, ab hora 12. noctis usque ad Meridiem: in litore Novae Hispaniae, de nocte spirant, ut et in Regno Congi et Provinciis ad Copo Consalvo. Contra κ. Viracons Lusitanis, de Wind uyt de See Belgis, Maritimi Latinis, Venti itidem, non certô Anni tempore tantum, sed et certis singulorum dierum horis flantes, in littore Malabarico, a Mense Aprili usque ad Septembr. a Meridie, cum desinunt Terreinhos, in cipientes, usque ad 12. noctis horam perflant, quibus tum succedunt Terrestres: In litore similiter Hispaniae Novae, ubi hi de nocte spirant, illi totâ die perdurant; Quod similiter contingit in Regnis Congi et Provinciis ad Lopo Consalva praefatis, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Ventus — (lat.), der Wind …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ventus — Schempp Hirth Ventus …   Deutsch Wikipedia

  • Ventus — Infobox Book | name = Ventus title orig = translator = image caption = author = Karl Schroeder illustrator = cover artist = country = Canada language = English series = subject = genre = Science fiction publisher = Tor Books pub date = 1 November …   Wikipedia

  • Ventus, S. — S. Ventus (17. Apr.), ein Martyrer in Africa. S. S. Mappalicus. (II. 480.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Ventus — išorinė kloakos anga statusas T sritis šlapimo ir lyties aparatas atitikmenys: lot. Ventus ryšiai: platesnis terminas – šlapimo ir lyties aparatas siauresnis terminas – gaktos vena siauresnis terminas – išorinės kloakos angos iškyla siauresnis… …   Paukščių anatomijos terminai

  • Ventus Rosa Apartments — (Краков,Польша) Категория отеля: Адрес: Biskupia 12, Старе Място, 31 144 Крако …   Каталог отелей

  • Ventus (planeur) — Schempp Hirth Ventus Schempp Hirth Ventus Un Ventus C en approche finale. Designation Ventus Classe de competition Classe FAI 15 mètres Année …   Wikipédia en Français

  • Ventus cloacae — išorinė kloakos anga statusas T sritis topografinė išorės anatomija atitikmenys: lot. Ventus cloacae ryšiai: platesnis terminas – pilvinė liemens dalis siauresnis terminas – išorinės kloakos angos iškyla …   Paukščių anatomijos terminai

  • =ventus — (L). The wind …   Dictionary of word roots and combining forms

  • Schempp-Hirth Ventus 2 — Ventus 2b en cours de décollage au treuil . Sommaire 1 Histoire 2 Données techniques …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”